monumenta.ch > Ambrosius > 7
Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 6 <<<     >>> § 8

§ 7 SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 plantauit dominus paradisum ad gratiam beatorum, posuit ibi hominem operari et custodire eum et, uti sciamus non esse nouellum ieiunium, primum illic legem constituit de ieiunio; sciebat enim quod per escam culpa haberet intrare.
2 prima poena de ieiunii praeuaricatione dicente mandato dei: de ligno quod est scientiae boni et mali non edetis; qua die autem manducaueritis ex eo morte moriemini.
3 eo usque autem nemo praeuaricari nouerat, ut adhuc orta non esset quae prima est praeuaricata indictum abstinentiae.
4 lex a domino deo, praeuaricatio legis a diabolo: culpa per cibum, latebra post cibum: cognitio infirmitatis in cibo, uirtus firmitatis in ieiunio.
5 denique quamdiu interdictis abstinuerunt, nesciebant esse se nudos : posteaquam manducauerunt de interdicta arbore, nudatos se esse cognouerunt.
6 merito ergo mulier, ubi culpae agnouit auctorem, interrogata: serpens persuasit mihi, et manducaui.
7 serpens gulam suadet, dominus ieiunare decernit.
8 denique ipse ait: ieiunate et orate, ne intretis in temptationem.
9 itaque gula de paradiso regnantem expulit, abstinentia ad paradisum reuocauit errantem.
10 ,